Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)

21 IV. De sinceritate et veracitate conferentia. 23 IV. Dies onomasticus G. Matulewicz. Omnes simul profecti sunt ad deambulationem. Instituta est disputatio scholastica de veritatis criterio. Dies onomastici fratrum hoc modo celebrantur: pridie quisque anuntiat suum diem onomasticum superiori, ut ille recomendat fratrem hunc precibus aliorum. Sacerdotes in memento mentionem eius faciunt, ce- teri, si possunt, communionem sacram ad eius intentionem suscipiunt vel s. Missam offerunt. Pridie omnes fratri illi gratulantur. 24 IV. Dnus Kazakas venit ad nos ad habitandum; voluit addiscere principia vitae interioris, spiritualis. 25 IV. Matulewicz collocutus est cum Superiorissa Generali Sororum, ad quas Canisianum pertinet. Annuntiavit, nos anno proximo non po- sse manere ad habitandum in Canisiano. Causae: parvus et incertus numerus candidatorum pro futuro anno; volumus esse independentes, ut iuniores melius formari possint. Nos locavimus domum rue di Pere Girard Nr 8; omnes condignatio- nes, excepta ultima in plano. 26 IV. Inceperunt praelectiones in Universitate. 28 IV. Dnus Korniłowicz advenit iam ordinatus ut sacerdos. Conferentia de colendis in propio corde misericordiae et compassionis sensibus. 5 V. Recollectio menstrua. I. De Resurrectione Christi; II. De appari- tione Christi SS-mae Matri; III. De pace – consideratio et examen de regeneratione spirituali. Confessio. 6-7. V. Relatio menstrua de vita exteriore. 8 V. Acepit Matulewicz litteras: 1) a Dno Staniukynas, qui annuntiat ob exortas difficultates ex parte Superiorissae anglicae, quae curam habet Congregationis S. Casimi- ri, quod se non posse hoc anno venire ad novitiatum inhoandum; Beatus Georgius Matulewicz 464

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==