Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)

4 III. A die 4 martii 1912 incepit magister explicare caput Constitu- tionum de mortificationibus et poenitentiis. 7 III. Recollectio menstrua. I Meditatio: Nostra vita viti comparata. II. B. V. Maria refugium nostrum. III. Christi liberalitas: omnia sua pro nobis tradidit atque seipsum. Examen concientiae: de amore Dei. Ve- spere benedictio cum Ssmo Sacramento, ratione festi S. Thomae Ap. Fere semper feriis IV. Joseph Wojtkiewicz in Academiam puella- rum S. Crucis proficiscitur ad excipiendas confessiones polonarum et lithuanarum puellarum. 8 III. Matulewicz incepit dare exercitia spiritualia puellis polonis, quae Lausanne advenerunt eis sese associarunt quaedam friburgenses polo- nae ex urbe et Academia St. Crucis. Haec exercitia apud sorores reli- giosas in villa de la Misericorde locum habent. 11 III. Finita sunt exercitia spiritualia. 13 III. Matulewicz et Wojtkiewicz apud Rev. et Ill. Ordinarium loci fu- erunt; a) rogaverunt ut permittat relative confirmet benedictiones cum Sanctissimo, quae diebus dominicis et festivis fiunt; b) petierunt lici- tumne sit, ut transferant suum domicilium omnes in alteram domum (villam) ut maior indipendentia haberi possit et melior ordo in domo teneri et iuniores in practicis operibus erudiri melius queant. Rev. Or- dinarius declaravit se nihil contra hoc propositum habere, negotium esse privatum; c) rogaverunt ut capella institui ibi postea permittatur. Id quoque non abruit. 15 III. Ad tractandum cum proprietario villae profecti sunt Matule- wicz, Wojtkiewicz et Kudirka. Promisit proprietarius (Gieot) exemplar contractus mittere. 17 III. 1912. Conferentia de humilitate exercenda in quodidianis rela- tionibus et operibus. Renuntiavimus Dno Gieot, propietario, nos non posse villam locare. Beatus Georgius Matulewicz 462

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==