Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)

2) Curator negotiorum instituitur (Dnus Płokarz), ad quem omnes cum materialibus indigentiis recurrant, ille vero Superiori eas praesentet ut res necessariae simul emi possint. 3) Statuitur, ne Dnum Matulewicz compellant ceteri Patrem, sed sim- pliciter pronomine, ne abscondita vita pondatur, relatio qua et est inter nos manifestetur. 4) Ut ei, qui balnea sumant in libello ad hoc destinato tum suum no- men, diem, tum genus balneo inscribant, quo notum sit, quod po- stea sororibus solvendum sit. 7 X. Recollectionem menstruam instituimus: I Meditatio: De spiritu zeli et fervoris; II De S-mo Rosario; III Consideratio de subsidiis et mo- tivis zeli. Necnon examenn de spiritu zeli. Ordo exercitionum erat hic: 1) 5.25 – 6.15 I Meditatio; 2) 11 – 11.45 II Meditatio; 3) 11.45 – 12 examen particulare; 4) 2 h. Rosarii pars; 5) 4 – 4.45 Considera- tio cum examine (Petit); 6) 5 h. Confessio. Regulae: 1) Silentium strictum toto tempore observatur. 2) Legendae sunt adnotationes vel saltem proposita e recolectionibus annuis, ceteraeque adnotationes et lumina; 3) Legenda est pars Constitutionum; 4) Faciendum est examen conscientiae e toto mense et reddere ratio vitae interioris patri spirituali; 5) Libero tempore quisque suas consuetas occupationes continuare po- test; Item licitum est singulis seorsim exire ad deambulandum. 12 X. Erat deambulatio longior. Post coenam, loco recreationis instituimus sessionem. Haec obiecta tractabantur: 1) De supplendis studiis gymnazialibus; quod eos fratres respicit, qui non absoluto toto gymnazio intrarunt seminarium. Ab omnibus (sal- tem iunioribus), supplenda sunt talia studia. Dnus Felix Kudirka in- cipiet a crastina die docere sciencias mathematicas una hora quoti- die nisi aliter statuetur. Nominent ei, quibus necesse est illa studia supplere. Linguarum scientiam germanicae et gallicae supplent sin- guli; quoad cetera postea statuetur. Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 451

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==