Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)

6) Missarum stipendia melius ordinanda. Sacrista notabit, qui celebra- verint ex ordine, ipsi vero celebrantes ad hanc intentionem dicent Missam. 7) Biblioteca nostra in futuro ordinem redigenda. Chartulae cum titu- lis conscribendae. 8) Cum datum est signum campanae, ne procedentes in capellam vel refectorium inter se colloquantur sed sese praeparent ad orationem, quae mox secutura est. Haec sessio ita ordinanda est generatim, ut possit illa locum accep- tare capituli, obedientiae et casuum solutionis, quod quidem in non- nullis monasteriis peragitur. Alcuni hodie profecti sunt in unam ex ec- clesis ad audiendum sermonem germanicum. Hucusque in refectorio legebamus initio prandi caput e Sacra Scriptura N.T. germanice; initio cenae caput De Imitatione Christi germanice; praeterea legabar aliqua Vita Sancti; perlegimus hucusque Vitam S. Ignatii et vitam S. Franci- sci Salesii polonice. Nunc incepimus legere Vitam Dni N. Jesu Christi germanice auctoris Meschler S.J. Tempore recreationis loquimur ger- manice, excepta deambulatione feria V et dominica die. Tunc licitum cuique sua lingua colloqui, aequalitas perfecta inter omnes linguas et nationes, fundamentum unionis amor Dei et Ecclesiae atque propriae Congregationis. 18 IX. Dnus Ladislaus Korniłowicz clericus e dioecesi Varsaviensi, in- gressus est in nostrum Convictum tamquam oblatus ad cohabitandum una cum nobis. Unam horam cum dimidio hodie impendimus, ad ad- dicandum sacras Missae Sacrificii ceremonias. 20 IX. Dnus Płokarz absolvit sacra exercitia et petit omnino in novi- tiatum recipi. 24 IX. Conferentiam habuit Matulewicz: de necessitate et modo sese exercendi in odio, fuga, vigilantia respectu peccatorum venialium deli- beratorum et semideliberatorum necnon imperfectorum, praecipue ut excludatur omnis affectus et foveatur sacrum odium quoad ista. Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 449

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==