Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)

10 IX. Consuetae occupationes. Nonnulli profecti sunt in capellam So- rorum Visitationis ad Sanctissimum adorandum. Conferentia h. 6.30 erat tum generatim de modo sese exercendi singulis hebdomadibus in aliqua virtute speciali, maxime nostrae Con- gregationi necessaria, tum de virtute poenitantiae de quomodo sese exercendi in ea. 11 IX. Duo e nostris DD. Bronikowski et Wiśniewski profecti sunt ad celebrandam Missam in ecclesia cathedrali S. Nicolai hora 8.30. Dnus Korniłowicz nos invisit atque petit, ut tamquam convictor ob- latus accipiatur in Canisianum. Nos quidem concessum praebuimus. 13 IX. Dni Jurgutis et Kuraitis terminarunt exercitia spiritualia. Ute- rque postulaverunt, ut in nostram Congregationem recipi anno sequ- enti possint. Id solummodo obstaculum est, quod aere alieno gravati sunt non ita tamen ut statim obligati sint illum reddere. Illud aes alie- num magis honorificum ea conditione datum, ut cum possint reddere curabunt uterque, ut colloquantur cum suis benefactoribus, forte illud aes renuit benefactor omnino. Secus nil obstat, quominus ex toto ani- mo recipiantur. Uterque profecti sunt hodie. Designati sunt hodie Do- mines Dvoranovski et Kulwieć ad invisendum et revisioni subiciendum nostrum aerarium, seu pecuniae statum scilicet rationem expensarum et acceptorum. Id faciendum statuitur singulis mensibus. 14 IX. Profecti sunt omnes ad longiorem deambulationem faciendam. D. Płokarz incepit exercitia spiritualia 7 dierum duce Domino Kul- wieć. 17 IX. Conferentia erat de oblivione mundi rerumque mundanarum atque de modo sese exercendi hac in re ita ut mens ad superna con- ducitur. Hora 5 habuimus parvum conventum seu quoddam capituli genus. Eiusmodi sessio statuitur habenda singulis hebdomadibus fe- ria quinta Post deambulationem loco vespertinae recreationis scilicet hora 7.30 – 8.15. Finis eiusmodi sessionis est: 1) agatur de ordine et disciplina in ipsa nostra domo melius servandas vel organizandas. Quisque aperte dicat quid mali, quosnam defectus Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 447

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==