Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)
1911 annus 31 VII. Hac die Georgius Matulewicz (Matulaitis) ex urbe Varsavia, Vindobona, Oeniponte, venit Friburgum Helvetiorum circa horam 11 ante meridiem atque in Convictum Canisianum ingressus est. Iam in- venit ibi suum socium Vincentium Dvoranowski, presbyterum e dio- ecesi Seinensi. Adhuc erant in eodem quinque convictores e diversis nationibus. 1 VIII. Georgius Matulewicz una cum altero socio Josepho Wojtkie- wicz, presbytero e dioecesi Varsaviensi, qui adhuc in urbe via Gran- drue 20 commorabatur, profectus est ad ordinarium loci ad tractandas res, quae nostrum novitiatum respiciunt. Cum Rev.mus Episcopus loci aegrotus esset, Vicarius vero Generalis et Cancellarius exercitiis spiritu- alibus in Seminario loci vacassent, re incepta redierunt in convictum. Res cum Ordinario sabbato mane tractabuntur. Eadem die socius Jose- phus Wojtkiewicz venit ad cohabitandum in nostrum convictum. Soro- ribus, quae Convictus rem domesticam gerunt et ad quas ipse convic- tus ut proprietas pertinet, duo millia octingentos francos (2800) solu- ti sumus. Invisit nos Dnus Zajączkowski. 2 VIII. Invisit nos Dnus Korniłowicz. Vespere profecti sumus ad visi- tandum PP. Capucinos. Etiam ad lucrandas indulgentias. 3 VIII. Dnus Josephus Wojtkiewicz hora 8 mane profectus est ad sepe- liendam unam ex defunctis operariis polonis Kerger. Magnificus Dnus Rector Academiae Petropolitanae ex oppido Aix les Bains ad Matule- wicz venit tractandi causae de variis rebus ad Academiam pertinen- tibus; uterque composuerunt, precipue Magnif. Rector, relationem de statu Academiae Petropolitanae anno schol. 1910/11 Romam Sacrae Congregationi Studiorum mittendam. 4 VIII. Magnificus Rector ex oppido Aix les Bains reversus est. Ille re- liquit eam de qua supra, relationem, de statu Academiae Petropolita- nae ut Matulewicz eam transcribat, quod facere benigne consentit Can- cellarius huius Friburgensis Universitatis. Wojtkiewicz una cum socio Korniłowicz profecti sunt recreationis causa in Bruhl, ut ascenderunt in montem Moles. Beatus Georgius Matulewicz 442
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==