Confraternity statutes edited
s. COnGreGaTiO s. OFFiCii (seCTiO De inDulGenTiis) De MeTalliCO nuMisMaTe PrO liBiTu FiDeliuM saCris sCaPulariBus eX PannO suFFiCienDO. deCretum Cum sacra, quæ vocant, scapularia ad fidelium devotionem fovendam sanctiorisque vitæ proposita in eis excitanda maxime conferre compertum sit, ut pius eis nomen dandi mos in dies magis invalescat, ssmus D. n. D. Pius divina providen- tia PP. X, etsi vehementer exoptet ut eadem, quo hucusque modo consueverunt, fideles deferre prosequantur, plurium tamen ad se delatis votis ex animo obsecundans, præhabito emorum Patrum Cardinalium inquisitorum Generalium suf- fragio, in audientia r. P. D. adsessori huius supremæ sacræ Congregationis sancti Officii, die 16 Decembris anni curren- tis, impertita, benigne decernere dignatus est: Omnibus fidelibus, tam uni quam pluribus veri nominis atque a sancta sede probatis scapularibus (exceptis quæ Tertio- rum Ordinum sunt propria), per regularem, ut aiunt, imposi- tionem iam adscriptis aut in posterum adscribendis, licere posthac pro ipsis, sive uno sive pluribus, scapularibus ex panno, unicum numisma ex metallo seu ad collum seu aliter, decenter tamen super propriam personam, deferre, quo, servatis propriis cuiusque eorum legibus, favores omnes spirituales (sabbatino, quod dicunt, scapularis B.M.V. de Monte Carmelo privilegio non excepto) omnesque indulgentias singulis adnexas partici- pare ac lucrari possint ac valeant; Huius numismatis partem rectam, ssmi D. n. i. C. suum sacratissimum Cor ostendentis, aversam, Bmæ Virginis Mariæ effigiem referre debere; idem benedictum esse oportere tot distinctis benedic- tionibus quot sunt scapularia regulariter imposita, queis, pro libitu petentium, suffici velit; singulas has, demum, benedictiones impertiri posse unico crucis signo , vel in ipso adscriptionis actu, statim post ab- solutam regularem scapularis impositionem, vel etiam serius, 69
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==