Christus Patiens new version
caedibus continuis vehementer afflixisse, inter alios rerum Polonarum Scriptores Varmiensis Praesul adnotavit 9 . Cracus igitur, vir non minus fortis quam prudens (a quo Cracovia nostra metropolis nomen et orig- inem traxit) hunc modum interimendae belluae praeferocis aeque facil- limum atque ingeniosissimum adinvenit. Corpora illi obiecta pice sul- phure, fomiteque iussit infarciri; quae dum voracissime ventri transmit- tit, succensus ignis viscera eius tam ardenter torsit, ut vicinissimus a Vistula senserit tantum suae lymphae a bellua potatrice exhaustum [ M 4r ] fuisse, quantum satis fuerit illi disrumpendae 10 . Non absimile Danielis facinus divinis literis consignatum. Ingentem draconem Babylonii pro Deo venerabantur: iussus eandem stultitiam patrare Daniel generosissime abnuit, atque Regi: “Dominum”, inquit, “Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. [.....] Tu autem Rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. [.....] Tulit ergo a picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est b ” (Dan 14[, 24-26]). O quam insatiabilis est bellua mors voracissima! Nulli statui sexuique parcere visa, eo perpulerat mentes humanas, ut quasi Deam veritae venerataeque sint. Inde templa Libitinae 11 erecta ortum D ISCURSUS VI : Crux Gloriosa 83 a Intenditur: fluvius, cui nomen “ Vistula” b add. “Daniel” (BSV) c add. “draco” (ibid.) 9 Cf. SANNAZZARO Piero, “Kromer, Martin” († 1589) : ECat VII, 749, ubi legitur quod erat “storico polacco”, ab anno 1579 “vescovo di Varmia” et quod “compose una storia della Polonia fino al 1509, in 30 libri “De origine et rebus gestis Polonorum” (Basilea 1555), in cui si rivela critico acuto e latinista elegante”. Cf. etiam: GALL Stanis = aw, “ Kromer Marcin, bp warm.” : PEK XXIII-XXIV, 49-50. 10 Cf. CROMER Martinus, “De Orgine et Rebus gestis Polonorum Libri XXX”, Basileae 1568, p. 21, A (Liber II), ubi legitur: “Fertur..., immanem belluam [...] a Craco astu interremptam esse, cum corpora illi obiicienda, pice, sulfure[!] et fomite succenso infarciri iussiset, et ignis conceptus viscera belluae torruisset”. Ibi tamen nihil legitur de “ut vicinissimus Vistula [...] disrumpendae”; quod auctor ab ignoto mihi alio scriptore desumpsit. 11 Cf. GIANNELLI Giulio, “Libitina” : EI XXI, 65, ubi legitur quod est “divinità romana della sepoltura”, sed “nei poeti designa... la morte”.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==