Theological Foundations new file

224 Theological Foundations tam in minimis membris, quam in maximis tota. Haec est imago unitatis Dei. Est et imago Trinitatis, tam in eo, quod sicut Deus est, vivit, et sapit; quam etiam, quia sicut Deus una natura est, tres tamen personae: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: sic et anima una natura est, tres tamen in se dignitates habet, id est: intellectum, voluntatem et memoriam. Quod idem, licet aliis verbis, in Evangelio designatur, cum dicitur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua [Mt 22, 37]; id est: ex toto int- electu, ex tota voluntate, et ex tota memoria. Item, sicut ex Patre generatur Filius, et ex Patre Filioque procedit Spiritus Sanctus, ita ex intellectu generatur voluntas, et ex his itidem ambobus procedit memoria [...]. Et sicut Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus est, non tamen tres Dii, sed unus Deus tres habens per- sonas, ita et anima intellectus, anima voluntas, anima memoria; non tamen tres animae in uno corpore, sed una anima tres habens digni- tates. Et ex his tribus [...] quasi excellentioribus animae dignitatibus iubemur diligere Conditorem.” TDM 12 nn. 3 Ibid., 8. 4 Ibid., 92. 5 Ibid., 146. 6 De amore in genere, MP, Vol. II, 139. 7 Conspectus piae exhortationibus , MP, Vol. II, 287. 8 TDM 159. 9 CF. S. Albertus Magnus, Lib. Mar. 1. Gen. n. 12; TDM, 159. 10 IC f. 109 r-v; LD par. 12, in: Pos. 598; Cf. S. Th. III, q. 27, a. 5. 11 Doctor Angelicus, Varsaviae ca 1664, 9. 12 CM 15. 13 Ibid., 125. 14 Cf. T. Gorski, Z. Proczek, Rozmilowany w Kosciele. Blogoslawiony Arcybiskup Jerzy Matulewicz ., Warsaw, 1987, 40. 15 Cf. E.Jarra, Mysl spoleczna O. Stanislawa Papczynskiego Zalooyciela Marianow , Stockbridge, 1962, 25 nn.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==