The Blue Scapular Prayer Book
145 sunt propria), per regularem, ut aiunt, impositionem iam adscriptis aut in posterum adscribendis, licere posthac pro ipsis, sive uno sive pluribus, scapularibus ex panno, unicum numisma ex metallo seu ad collum seu aliter, decenter tamen super propriam personam, deferre, quo, servatis propriis cuiusque eorum legibus, favores omnes spirituales (sabbatino, quod dicunt, scapularis B.M.V. de Monte Carmelo privilegio non excepto) omnesque indulgentias singulis adnexas participare ac lucrari possint ac valeant; Huius numismatis partem rectam, SSmi D. N. I. C. suum sacratissimum Cor ostendentis, aversam, Bmæ Virginis Mariæ effigiem referre debere; Idem benedictum esse oportere tot distinctis benedictionibus quot sunt scapularia regulariter imposita, queis, pro libitu petentium, suffici velit; Singulas has, demum, benedictiones impertiri posse unico crucis signo , vel in ipso adscriptionis actu, statim post absolutam regularem scapularis impositionem, vel etiam serius, pro petentium opportunitate, non interest an servato vel non diversarum adscriptionum ordine, nec quanto post temporis ab ipsis, a quovis Sacerdote, etiam ab adscribente distincto, qui respectiva scapularia
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==