Saint Stanislaus Papczynski Selected Writings

843 triumphus sine originali macula conceptae magnae virgini TRIUMPHUS SINE ORIGINALI MACULA CONCEPTAE MAGNAE VIRGINI, NOVA METHODO, CELEBERRIME ADORNATAE. Io triumphe! Mariano sub pede Draconis infesti caput Gemit: canamus absque labe conditae, Io triumphe! Virgini. Potuit cerastes stygius inficere suo Primos parentes toxico: Non potuit afflavisse Magnam Virginem, Dei parentem Virginem; Nascuntur omnes, quotquot ex lumbis Adae Nascuntur, irae filii: Ex Matre nata gratiosi nominis Est nata, Virgo Gratiae. Quae culpa totum polluit hominum genus, Abest abest a Virgine. Concepta naturae ordinem contra fuit; Ut ipsa concepit Deum. Posterius ergo quando creditur, prius Cur non sit aptum creditu? Hoc erudito KOCHANOVIUS libro Recte docet, pulchre probat. Io triumphe! victus est nequam Draco, Io triumphe! victus est. Hinc, Tu, deinceps, KOCHANOVI, pro pio, Quem, praeparasti Virgini Magnae, Triumpho, iure KOCHANOVIUS Diceris ipsi Virgini. Cecinit P. Stanislaus Papczyński Ordinis Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Piarum Scholarum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==