80 APPENDIX – LATIN READINGS DIE 27 IANUARII BEATI GEORGII MATULAITIS-MATULEWICZ, EPISCOPI ET RENOVATORIS CONGREGATIONIS FESTUM LECTIO PRIMA Col 1, 24-29 Factus sum minister Ecclesiæ secundum dispensationem Dei. Léctio Epístolæ beáti Pauli apóstoli ad Colossénses Fratres: Nunc gáudeo in passiónibus pro vobis et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi in carne mea, pro córpore eius, quod est Ecclésia; cuius factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei. Mystérium, quod abscónditum fuit a sǽculis et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis eius, quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriæ mystérii huius in géntibus, quod est Christus in vobis, spes glóriæ. Quem nos annuntiámus commonéntes omnem hóminem et docéntes omnem hóminem in omni sapiéntia, ut exhibeámus omnem hóminem perféctum in Christo: ad quod et labóro certándo secúndum operatiónem eius, quæ operátur in me in virtúte. Verbum Dómini.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==