8 DECEMBRIS 119 EVANGELIUM Lc 1, 26-38 Ave, gratia plena, Dominus tecum. ✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus ad eam dixit: « Ave, grátia plena, Dóminus tecum ». Ipsa autem turbáta est in sermóne eius, et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: « Ne tímeas, María; invenísti enim grátiam apud Deum; et ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius, et regnábit super domum Iacob in ætérnum, et Regni eius non erit finis ». Dixit autem María ad Angelum: « Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? » Et respóndens Angelus dixit ei: « Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur Sanctum vocábitur, Fílius Dei. Et ecce Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senécta sua; et hic mensis est sextus illi, quæ vocátur stérilis; quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum ». Dixit autem María: « Ecce ancílla Dómini; fiat mihi secúndum verbum tuum ». Et discéssit ab illa Angelus. Verbum Dómini.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==