112 APPENDIX – LATIN READINGS ALLELUIA Mt 25, 34 ℟. Allelúia, allelúia. Veníte, benedícti Patris mei, dicit Dóminus; possidéte parátum vobis Regnum a constitutióne mundi. ℟. Allelúia, allelúia. EVANGELIUM Io 6, 37-40 Qui credit in Filium habet vitam æternam, et resuscitabo ego eum in novissimo die. ✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem In illo témpore: Dixit Iesus turbis: « Omne, quod dat mihi Pater, ad me véniet; et eum, qui venit ad me, non eíciam foras. Quia descéndi de cælo, non ut fáciam voluntátem meam, sed voluntátem eius qui misit me. Hæc est autem volúntas eius, qui misit me, ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo, sed resúscitem illud in novíssimo die. Hæc est enim volúntas Patris mei, ut omnis qui videt Fílium et credit in eum, hábeat vitam ætérnam; et resuscitábo ego eum in novíssimo die ». Verbum Dómini.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==