Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol 2 Lectionary

102 APPENDIX – LATIN READINGS ALTERNATIVÆ LECTURÆ PRO MISSA SANCTÆ FAUSTINÆ LECTIO PRIMA Os 2, 16b. 17. 21-22 Fœdus cum Deo in misericordia et felicitate initum. Léctio libri Osée prophétæ Hæc dicit Dóminus Deus: « Ecce ego lactábo eam, et ducam eam in solitúdinem, et loquar ad cor eius. Et dabo ei vinitóres eius ex eódem loco, et vallem Achor, ad aperiéndam spem; et canet ibi iuxta dies iuventútis suæ, et iuxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti. Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in iustítia, et iudício et in misericórdia, et in miseratiónibus. Et sponsábo te mihi in fide; et scies quia ego Dóminus ». Verbum Dómini. Vel: Os 11, 1. 3-4. 8c-9 Misericordia Dei erga homines. Léctio libri Osée prophétæ Hæc dicit Dóminus Deus: « Quia puer Israel, et diléxi eum; et ex Ægýpto vocávi fílium meum. Et ego quasi nutrítius Ephraim; portábam eos in bráchiis meis, et nesciérunt quod curárem eos. In funículis Adam traham eos, in vínculis caritátis; et ero eis quasi exáltans iugum super maxíllas eórum, et declinávi ad eum ut vescerétur.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==