LATIN PROPER AND COMMON PRAYERS – 8 DECEMBRIS 241 PRÆFATIO DE CONCEPTIONE IMMACULATA BEATÆ MARIÆ VIRGINIS De mysterio Mariæ et Ecclesiæ ℣. Dóminus vobíscum. ℟. Et cum spíritu tuo. ℣. Sursum corda. ℟. Habémus ad Dóminum. ℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro. ℟. Dignum et iustum est. ere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Qui beatíssimam Vírginem Maríam ab omni originális culpæ labe præservásti, ut in ea, grátiæ tuæ plenitúdine ditáta, dignam Fílio tuo Genetrícem præparáres, et Sponsæ eius Ecclésiæ, sine ruga vel mácula formósæ, signáres exórdium. Fílium enim erat puríssima Virgo datúra, qui crímina nostra Agnus ínnocens aboléret; et ipsam præ ómnibus tuo pópulo disponébas advocátam grátiæ et sanctitátis exémplar. Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus in gáudio confiténtes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis. Ant. ad communionem Gloriósa dicta sunt de te, María, quia ex te ortus est sol iustítiæ, Christus Deus noster. V
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==