Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

240 Die 8 decembris IN CONCEPTIONE IMMACULATA BEATÆ MARIÆ VIRGINIS TITULI CONGREGATIONIS Sollemnitas Ant. ad introitum Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo; quia índuit me vestiméntis salútis, et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis. Is 61, 10 Dicitur Glória in excélsis. COLLECTA Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti, quǽsumus, ut, qui ex morte eiúsdem Fílii tui prævísa, eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos, eius intercessióne, ad te perveníre concédas. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Dicitur Credo. SUPER OBLATA Salutárem hóstiam, quam in sollemnitáte immaculátæ Conceptiónis beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offérimus, súscipe dignánter, et præsta, ut, sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe profitémur immúnem, ita, eius intercessióne, a culpis ómnibus liberémur. Per Christum Dóminum nostrum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==