Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

LATIN PROPER AND COMMON PRAYERS – 16 NOVEMBRIS 239 ere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi, sancte Pater, semper et ubíque grátias ágere, et in hac celebratióne beátæ Vírginis Maríæ te débitis magnificáre præcóniis. Hæc est regína clemens, quæ misericórdiam tuam singuláriter expérta, omnes ad eam confugiéntes récipit, ac de tribulatióne clamántes exáudit. Hæc est mater misericórdiæ, ad preces filiórum semper inclináta, ut eis indulgéntiam obtíneat et véniam ímpetret peccatórum. Hæc est minístra pietátis, quæ Fílium tuum pro nobis indesinénter exórat, ut sua grátia nostram ditet paupertátem, sua virtúte nostram róboret infirmitátem. Per quem maiestátem tuam adórat exércitus Angelórum, ante conspéctum tuum in æternitáte lætántium. Cum quibus et nostras voces ut admítti iúbeas, deprecámur, sócia exsultatióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis. Ant. ad communionem Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum. Lc 1, 49-50 POST Cælésti alimónia reféctis, COMMUNIONEM da nobis, quǽsumus, Dómine, misericórdiam tuam cum beáta Vírgine iúgiter extóllere atque illíus experíri tutélam, quam Regínam cleméntem in peccatóres profitémur et in páuperes misericórdem. Per Christum Dóminum nostrum. V

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==