Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

216 APPENDIX I LATIN PROPER AND COMMON PRAYERS FOR THE SAINTS AND BLESSEDS Die 27 ianuarii BEATI GEORGII MATULAITIS-MATULEWICZ, EPISCOPI RENOVATORIS CONGREGATIONIS Festum Ant. ad introitum Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum, ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Cf. Sir 45, 30 Dicitur Glória in excélsis. COLLECTA Deus, qui in corde beáti Geórgii epíscopi ardéntem amórem erga Christum eiúsque Ecclésiam excitásti, præsta, quǽsumus, ut eius exémplo et intercessióne, nos quoque in sequéla Christi fidéliter maneámus et in eius Córporis ædificatiónem vitam generóse impendámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. SUPER OBLATA Súscipe, Dómine, hæc múnera pópuli tui, quæ tibi in beáti Geórgii festivitáte offérimus, ut per éadem, sicut confídimus, tuæ pietátis sentiámus auxílium. Per Christum Dóminum nostrum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==