188 ORDO MISSÆ 50. Sacerdos, manibus extensis, dicit:: ere Sanctus es, Dómine, fons omnis sanctitátis. 51. Iungit manus, easque expansas super oblata tenens, dicit: æc ergo dona, quǽsumus, Spíritus tui rore sanctífica, iungit manus et signat semel super panem et calicem simul, dicens: ut nobis Corpus et ✠ Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi. Iungit manus. 52. In formulis quæ sequuntur, verba Domini proferantur distincte et aperte, prouti natura eorundem verborum requirit. ui cum Passióni voluntárie traderétur, accipit panem, eumque parum elevatum super altare tenens, prosequitur: accépit panem et grátias agens fregit, dedítque discípulis suis, dicens: parum se inclinat ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM, QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR. Hostiam consecratam ostendit populo, reponit super patenam, et genuflexus adorat. V H Q Celebrans solus Celebrans cum concelebrantibus
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==